Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
32. Idem facere1 deos veri simile est, ut alios indulgentius tractent propter parentes avosque, alios
propter futuram nepotum pronepotumque ac longe
sequentium posterorum indolem ; nota enim illis est
operis sui series, omniumque illis rerum per manus
suas iturarum scientia in aperto semper est ; nobis ex
abdito subit, et, quae repentina putamus, illis provisa
veniunt ac familiaria.
[2]
" Sint hi reges, quia maiores eorum non fuerunt,
quia pro summo imperio habuerunt iustitiam, abstinentiam, quia non rem publicam sibi, sed se rei
publicae dicaverunt. Regnent hi, quia vir bonus
quidam ante proavus eorum fuit, qui animum supra
fortunam gessit, qui in dissensione civili, quoniam ita
expediebat rei publicae, vinci quam vincere maluit ;
referri gratia illi tam longo spatio non potuit ; in
illius respectum iste populo praesideat, non quia scit
aut potest, sed quia alius pro illo meruit.
[3]
Hic corpore
deformis est, adspectu foedus et ornamenta sua traducturus ; iam me homines accusabunt, caecum ac temerarium dicent, nescientem, quo loco, quae
summis atque excelsissimis debentur, ponam ; at ego
scio alii me istud dare, alii olim debitum solvere.
[p. 272]
[4]
Unde isti norunt illum quondam gloriae sequentis
fugacissimum, eo voltu ad pericula euntem, quo alii
e periculo redeunt, numquam bonum suum a publico
distinguentem ? ' Ubi,' inquis, ' iste aut quis est ? '
Unde vos scitis ? Apud me istae expensorum acceptorumque rationes dispunguntur, ego, quid cui
debeam, scio. Aliis post longam diem repono, aliis
in antecessum ae prout occasio et rei publicae meae
facultas tulit." Ingrato ergo aliquando quaedam,
sed non propter ipsum dabo.
1 idem facere added by Madvig.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.